Jeremiah 46

etc. RAB. Hactenus propheta mistim de Juda et Israel, de Chaldaeis et Aegyptiis pro convenientia narrationis egit, etc., usque ad anno Joachim filii Josiae quando Pharao Nechao rex Aegypti in Charchamis cum Nabuchodonosor pugnavit, et superatus est. . ID. Haeretici et schismatici ex diversis provinciis orti, frustra disponunt contra civitatem Dei bella, etc., usque ad cum traduntur in manus ejus qui solium suum posuit ad Aquilonem, ut mittat eos in stagnum ignis et sulphuris. . HIER. Mons est ad quem septima die venit Jacob, de Charram fugiens: est autem ad tergum Phoenicis et Arabiae collibus Libani copulatus, extenditurque per desertum usque ad trans Jordanem ubi habitavit Seon rex Amorrhaeorum. Cecidit autem in sortem filiorum Ruben et Gad, et dimidiae tribus Manasse. RAB. Graeci, vocant; enim dicitur de eo quod manat, etc., usque ad quia non accipient ab eis sanitatem, sed confusionem. ID. Quia frustrato solatio idolorum, etc., usque ad non victoriam veritatis accipiunt, sed errore captivi pariter in foveam perditionis cadunt. . Quasi dicat: Vos qui audistis vaticinium meum, nuntiate Pharaoni quia prope est tempus et tumultus belli. . Hoc est ex comparatione locorum frugiferorum, quasi in mari submersorum, grandem Aegyptiorum potestis intelligere ruinam. HIER. Thabor terminus est Zabulon, mons in medio Galilaeae campo, mira rotunditate sublimis: distans a Diocaesaraea decem millibus contra orientalem plagam. Qui confinium quoque inter tribus Issachar et Nephthalim fuit Carmelus, ubi Nabal Carmelus fuit et nunc villa est Carmela nomine, decimo lapide oppidi Chebron, vergens ad orientalem plagam ubi Romanorum praesidium est. RAB. Mystice autem, quia Thabor, etc., usque ad in hujus saeculi mare demersi, et in damnatione perpetua. . Quia Aegyptia plebs in deliciis nutrita, indomita, lasciva, jugum disciplinae recusavit. RAB. Principes Aegyptiorum non pastores, sed mercenarios vocat, etc., Joan. 10.. . etc. ID. Licet videatur intimare regnum Aegyptiorum non irreparabiliter a Nabuchodonosor esse destructum, etc., Isa. 19., etc. etc. Haec promissio non bene convenit Judaeis: qui toto orbe dispersi, etc., Rom. 11.. .
Copyright information for VulgGlossa